- SATYRUS Gestus
- SATYRUS Gestusapud Manilium l. 5. de Pantomimo,Et si tanta operum vires commenta negarint,Externis tamen aptus erit nunc voce Poêtis,Nunc Satyrô gestu, referetque affectibus ora,Et sua dicendo faciet, solusque per omnesIbit personas et turbam reddet in uno.Est gestus Pantomimicus. Namque et Satyros Latini pro Pantomimis dixêre. Perisus, Sat. 5. v. 123.Tres tantum ad numeros Satyri moveâre Bathylli.Ubi Satyrum Bathyllum, vocat Pantomimum Bathyllum, de quo diximus. Quia nempe omnes saltationes a Satyris, uti docet Lucianus l. περὶ τῆε ὀρχήσεως his verbis: Τριῶν γοῦν οὐσῶν γενικωτάτων ὀρχήσεων, κόρδακος καὶ σικιννίδιος καὶ ἐμμελείας, οἱ Διονύ???ου θεράποντες Σάτνροι, ταύτας ἐφευρόντες, ἀπ᾿ αὑτῶν ἑκάςτην ὠνόμα???ε. Cum autem tria sint saltationum genera, cordax, sicinnis et emmelia, quae Satyri famuli Bacchi invenerunt, ab illis ea singula sic appellavit. Inde Σατυροὶ et Σατυριςταὶ Pantomini ac Saltatores; et σατυρίζειν, pro saltare. Hesych. Σάτυρος, χορευτὴς. Glossae veteres: Ludio, Σατυριςτής; ludionem autem dici saltatorem, nemo qui Latine scit nescit. Atque hôc modô accipiendi sunt Σατυριςταὶ, apud. Dionys. Halicarnass. Σατυριςτῶν χοροὶ, Ludiorum Chori etc. Vide Salmas. ad Flav. Vopiscum in Carino Imp.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.